Adam

Adam et Evam pinxit Albertus Durer Noricus, anno 1507.

Adam (vel Adamus)[1] in traditionibus Abrahameis fuit primus homo a Deo creatus, cuius uxor fuit Eva. Vita eius in libro Genesis Bibliorum et Alcorano narratur.

Deus promiserat eum cum muliere sua aeterne in terra vivere posse, nisi peccavissent. Cum fructum arboris vetitae, ligni scientiae boni et mali, cenarent, mortalitas vitam suam iniit.

Adam et Eva primum in paradiso in Eden vixerunt. Postquam peccaverant, fugati sunt, et non iam locum illud intrare licuit.

Iesus Christus interdum Adam secundus nominatur.

  1. Ādām, nomen plerumque indeclinabile (e.g. in Gen. 3.12), sed aliquando reperiuntur gen. et dat. Adae, vel etiam Latino more Adamus, -i. Vide Thesaurum Linguae Latinae s.v. "Adam"; cf. Hugonis Grotii tragoediam Adamus exul vel Ioannis Deutschmann Adamus primus... etc.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search