Aenigma (-atis, n.; Graece αἴνιγμα < αἰνίττεσθαι 'ambigue dicere.' Cf. Gr. γρῖφος, 'calathus,' sensu lato 'quicquam perplexum' vel 'aenigma'.) vel conversus (-us, m) est res ambigue disposita quae studium noscendi excitat; ambages.
Forsitan notissimum aenigma ex literis antiquis, quod Oedipus explicare potuit, dictum est a Sphinge. Vide Athenaei Deipnosophistae 10.456b:
Symposius fuit praeclarus auctor aenigmatum Latinorum qui vixit verisimiliter IV-V saeculo a.d.
Hebdomada Aenigmatum est periodicum aenigmatum Latinorum qui continet crucigrammata et alios ludos. Onomata Kechiasmena est periodicum aenigmatum Graecorum
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search