Alcmene

Vide etiam paginam discretivam: Alcmene (discretiva).
Alcmena parturiens: imago sedecimo saeculo aeri incisa ad Metamorphoses Ovidianas illustrandas. Videmus Ilithyiam sedentem sub arcu manus et crura comprimentem.

Alcmene (sive Alcmena sive etiam Alcumena[1]) in mythologia Graeca est mater Herculis, quem Iovi peperit, quicum nescia et invita concubuit, dum maritum Amphitruonem credit esse. Ipsa regis Mycenarum Electruonis filia fuit, ac sic etiam neptis Persei et Andromedae ac proneptis ipsius Iovis. Nupsit Amphitruoni et duos filios paene uno tempore peperit, Iphiclum a suo marito seminatum et Herculem a Iove.

  1. Sic apud Plautum.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search