Alcoranus

Exordium Alcorani. Liber in Irania factum (1510).

Alcoranus[1] vel Al-Coranus[2] vel alchoranus[3] vel Coranus[4] (Arabice القرآن الكريم, al-qurʾān [u l-karīm] 'recitatio [praeclara]'), est sacra scriptura religionis Islamicae. In quo sunt centum et quattuordecim capitula, quae surae sive suratae usitate appellantur.

Alcoranum Musulmani ipsissima Dei verba esse accipiunt, ab archangelo Gabriele Machometo traditum; quae verba Arabice tantum servata (quibus, ut multi Musulmani credunt, nulla in alias linguas versio satis respondet) revelationem Machometo factam omnibus praebent hominibus. Creditur etiam Alcoranus semper in caelo exstitisse priusquam hominibus missus est.

Alcoranus a Roberto Ketenensien in nostrum sermonem versus, et a Theodoro Bibliandri anno 1543 primum editus est. Ludovicus Marracci Alcoranum cum versione Latina et commentariis anno 1698 edidit.

  1. Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon Universale (1698), lemmata 'Alcoranus' et 'Coran seu Alcoran'
  2. Carolus Fridericus Gerock, Al-Coranus prophetici muneris Christi laudator. Dissertatio historico-theologica (Argentorati, 1833)
  3. "Tractatus magistri Petri de Pennis ordinis fratrum Predicatorum reprobans pseudoprophetam Machometum et nefandissimam legem eius in alchorano traditam."
  4. Henricus Porsius, Brevis ac vera narratio belli Persici (1583), p.28 (ubi legitur "duos Coranos")

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search