America

Wikidata America
Res apud Vicidata repertae:
Locus: 19°0′0″N 96°0′0″W

Geographia

Superficies: 42 549 000 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

America: situs
America: situs
Tabula a CIA edita quae civitates Americanas monstrat adhibendo arearum aequalium proiectione
Peruvia, Florida, et Guasteca in tabula Americae ab Abraha Ortelio anno 1606 facta
Iodocus Hodorius tabulam fecit

America (-ae, f.)[1][2] est terra continens[1] seu supercontinens quae Americam Septentrionalem et Americam Australem complectitur, Media America non excepta. Plurimas terrae partes in Hemisphaerio Occidentali constituunt,[3][4] et Novum Mundum una continent. Continens finitima est Asia.

America, cum suis insulis consociatis, circa 8 centesimas superficiei telluris (42 262 142 chiliometra2) et 28.4 centesimas eius terrarum emersarum continet. Topographia notatur per Cordilleram Americanum, longam montium catenam, quae per omne litus occidentale extenditur. Orientale autem Americae latus, humilius et planius, magnis pelvibus fluviatilibus bene describitur, inter quorum regiones sunt pelves Amazoniae, Fluminis Sancti Laurentii, Lacuum Magnorum, Fluminis Mississippiensis, et Fluminis Platensis. Quia omnis America a septentrionibus ad australem 14 000 fere chiliometra extenditur, clima et oecologia latissime variant, ab arctica Canadae Septentrionalis, Groenlandiae, Alascaeque tundra ad silvas pluviales tropicas quae in Media America et America Australi patent.

  1. 1.0 1.1 Cf. versionem Latinam vocabuli Amerika apud Lucusaltianum, Petrum (2024). Lexicon Latinum Hodiernum Lucusaltianum: Pars Geographca (ed. XXIV) [PDF]. Lentiae: Petrus Lucusaltianus. p. 16: "Amerika, n.: America, ae, f [LEA p.75; KLW p.104,1], terra continens. Amerikanisch: Americanus, a, um [LEA p.75; KLW p.104,1; SYS: Styrax americanus]".
  2. McArthur 1992:33: "16c: from the feminine of Americus, the Latinized first name of the explorer Amerigo Vespucci (1454–1512). The name America first appeared on a map in 1507 by the German cartographer Martin Waldseemüller, referring to the area now called Brazil. Since the 16c, a name of the western hemisphere, often in the plural Americas."
  3. "Western Hemisphere," Merriam-Webster's Geographical Dictionary, ed. 3a (Springfield Massachusettae: Merriam-Webster, 2001), 1294: "The part of the Earth comprising North and South America and surrounding waters; longitudes 20°W and 160°E are often considered its boundaries."
  4. Bureau of Western Hemisphere Affairs, United States Department of State.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search