Anarchismus[1] (ex Graeco ἀν 'sine' + ἄρχειν 'regnare' + ισμός [ex stemmate -ιζειν] 'sine archontibus', 'sine rectoribus')[2] est philosophia politica de theoriis animisque quae civitatem sui iuris considerat inutilem, supervacuam, noxiamque, omnem involuntariam vel stabilem auctoritatem repudians,[3] et anarchiam (societatem sine gubernatione) promovet.[4][5][6][7] Hi fontes anarchismum appellant philosophiam rerum politicarum (Johnston 2000, Mclaughlin 2007, Slevin 2003). Anarchistae coactam civitatem[8] reiciunt, et igitur auctoritatem in quotidiana hominum vita deminuere vel etiam abolere conantur et gubernationis exstinctionem petunt.[9] Sunt multa anarchismi genera et mores,[10] quorum non omnes inter se differunt,[11] et praeterea discrepat inter scriptores num additae normae in anarchismo postulandae sint.[12] Fautores anarchismi, "anarchistae" appellati, societates sine civitate suadent secundum instituta quae societates voluntariae[13][14] et non hierarchicae sunt.[15][16]
Sunt multa anarchismi genera et memoriae, quarum non omnes inter se exclusivae.[17]
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search