Apollo 8

Insigne navigationis

Apollo 8 sive Apollo VIII fuit astronavis navigationis septima Civitatum Foederatarum Americanarum quarum navigationum nomen erat Apollo. Missio Apollo 8 fuit prima de orbita terrestri demissa evolare et fuit prima quoque navigatio qua homines Franciscus Borman, Iacobus Lovell, et Gulielmus Anders prope lunam portati sunt. Praeterea astronautae Borman et Lovell et Anders primi hominum tellum universum viderunt, in puteum gravitationis corporis caelestis alterius intraverunt. Apollo 8 fuit volatus tertius rochetae Saturnus V, manu quidem prima.

Navis navigationem coepit 21 Decembris anno 1968, hora 12 minuta 51 Zonae temporalis centralis Americae a complexu missionis LC-39A portūs spatialis cuius nomen est Kennedy Space Center in Florida. Astronautae in terram redierunt die 27 Decembris.

Clarissima est imago ortus terrae die 24 Decembris anno 1968 perfecta. Clarissima quoque fuit oratio versibus primis libri Genesis eodem die.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search