Asia Occidentalis, vel Oriens Medius[1] vel Oriens Proximus,[2] est regio politica et culturalis in Africa Septentronali et Asia Minore sine finibus claris. Aliae nationes alias fines eius regionis definiunt. Haec regio in Europa et America "oriens" videtur.
Ex Oriente Medio, tres religiones orbis terrarum maximi momenti, Christiana, Islamica, et Iudaica partae sunt. Non est index perfectus vel plenus, sed stylo Anglico et plurium aliarum civitatum civitates quae feruntur partem esse Orientis Medii sunt Aegyptus, Arabia Saudiana, Baharina, Cuvaitum, Iemenia, Irania, Iracia, Israel, Iordania, Libanus, Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, Quataria, Syria, et Turcia. Nonnumquam, sed minus saepe hodie, Aethiopia, Algeria, Libya, et Tunisia etiam in Orienti Medio esse feruntur.
Germani autem illam regionem orientem medium vocant, vel vocaverunt si nunc exemplum Anglicum sequuntur, quae terras Bangladesham, Butaniam, Indiam, Insulas Maledivas, Nepaliam, Pakistaniam, Tabrobanem complectitur. Nonnumquam etiam Iraniam huic regioni adnumerant.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search