Asterix

Asterix (sinistra) cum Obelige amico et cane Idefige in muro Hagenensi Westfaliae depictus

Asterix (-igis, m.; Francogallice Astérix) est:

  1. Persona ex libris pictis.
  2. Libri picti comici de Asterige et Obelige Gallis. Carolus Rubricastellanus Germanus libros in Latinum sermonem vertit. Auctores librorum Asterigis Renatus Goscinny et Albertus Uderzo Francogallici fuerunt.

In comicis de Asterige multi loci in lingua Latina sunt. Sic popularitas linguae Latinae aucta est. Ergo vis comica vicit.

Clara est sententia: Delirant isti Romani. Nota bene: Quae sententia, ab Italianis interpretata italice, includit referentiam de "SPQR" cum grano salis: "Sono pazzi questi Romani", id est Delirant isti Romani!


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search