Astronomia

Observatorium Paranal Observatorii Meridiani Europaei lasericam stellam ducentam ad Medium Galaxiae emittit.

Astronomia[1] (Graece ἀστήρ 'stella' + νόμος 'lex'), vel scientia sideralis,[1] est veterrima scientia naturalis, summa omnium disciplinarum exactarum, quae corpora caelestia resque cognatas extra nostrum orbem terrarum investigat. Mathematica, physica, chemiaque utitur ad originem et chronologiam(en) universi explanandas. Res consultae plerumque sunt planetae, satellites (lunae), stellae, nebulae, galaxiae, cometae. Inter alias res ad astronomiam pertinentes sunt supernovae diruptae, radii gamma dirupti, quasaria, blazaria(en), pulsaria, et cosmica undarum micrometricarum radiatio scaenica. Astronomia ad summam omnia indagat quae praeter atmosphaeram telluris exoriuntur. Cosmologia est provincia astronomica quae universum investigat omne.[2]

Haec scientia hodie a meteorologia et climatologia distinguitur, quae praesertim astrorum vis et effectus in caelum nostrum investigant, quamvis impetus ad stellas intellegendas primitus fuerat, ut agricolae idonea serendo, plantando, messem faciendo tempora anni scirent. Astronomia etiam distinguitur ab astrologia, arte quae futurum homini cuidam ab astris aliisque indiciis mundanis divinari conatur. At astrologia astronomiam complecti videtur, et astrologi sicut Claudius Ptolemaeus primum indagaverunt leges astronomicas quibus futuri loci planetarum, siderum, et caeterorum caelorum computarentur.

Nebula Oculi Felis, nebula planetaria in constellatione Dracone sita.

Physica et astronomia longe tam sibi annixae sunt ut primitus physica idem ac astronomia putari potuisset. Physici fuerunt qui theorias commenti sunt, quibus motus corporum caelestium explicatur et calendaria accuratius fiunt, et novas rationes excogitaverunt stellas observandi per radiationes earum. Galilaeus Galilaei anno 1609 telescopium invenit, quo planetas et lunas primum accuratius observavit indicia reperiens eos montibus et vallibus praeditos similes esse telluri. Isaacus Newtonus magnopere astronomiam tunc anno 1687 protulit, cum leges motus Newtoni comperit, quibus motus omnes planetarum nostri systematis solaris ad amussim mathematice calculati essent, secundum easdem leges quae res communes mundanaeque sequuntur. Anno 1921 Albertus Einstein calculationes astronomicas ad universum totum porrexit, nova fundamenta donans cosmologiae, cum relativitatis generalis theoriam repperit, universi expansionem ab Edwino Hubble observatam explicans.

Claudius Ptolemaeus astrologus astra scrutatus theoria geocentrica systematis solaris saeculo secundo proposuit.
Nicolaus Copernicus astronomus qui systema heliocentricum proposuit ut motus astrorum explicarentur.

Saeculo vicesimo nova astronomiae aetas coepit, cum anno 1969 astronautae ad lunam navigarent et homines primum mitteret ruchetas nomine Voyager praeter systema solare, ac multa alia automata ut systematis solaris planetae scrutentur. Hodie magna astronomiae pars origines, evolutionem et ingenia physica chemicaque corporum caelestium intellegere quaerit. Ad finem illum scientifici praesertim radiationem electromagneticam et radiationem particularum et exempla lapidum ex aliis corporibus caelestibus investigant.

  1. 1.0 1.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda (2009). Vocabulum "scientia sideralis" in dictionario contrarie scripta est: "sideralis scientia."
  2. Unsöld, Albrecht; Baschek, Bodo (2001). Classical Astronomy and the Solar System – Introduction. pp. 1 .

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search