Bibliotheca Alexandrina

Inscriptio Ephesi reperta qua Ti. Claudius Balbillus se quinquevirum sacris Aegyptiis tuendis fuisse proclamat: "(Alexandri)na bybliothece" inter alia videtur.

Bibliotheca Alexandrina[1] quondam maxima mundi bibliotheca, condita est Alexandriae in Aegypto 288 a.C.n. rege Ptolemaeo I. Verisimiliter facta est post illius patris Museum, cuius pars fuerit bibliotheca. Partim pluries damnis affecta forsitan nihilominus usque ad aetatem antiquam inferiorem permanebat. Quando vel quomodo bibliotheca deleta sit, nescitur. Sunt variae coniecturae, quae ab anno 48 a.C.n. usque ad septimum saeculum pertinent. Saepius conicitur bibliothecam saeculo tertio una cum domo regia deletam esse. Reliquiae bibliothecae adhuc non repertae sunt. Hodierna Bibliotheca Alexandrina anno 2002 prope situm antiquae bibliothecae perfecta est.

Ptolemaeus II librum papyraceum spectat, a Vincentio Camuccini anno 1813 pictus.
Antiqua bibliotheca Alexandrina.
  1. De nomine vide imaginem nostram

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search