Blasius Pascalis

Wikidata Blasius Pascalis
Res apud Vicidata repertae:
Blasius Pascalis: imago
Blasius Pascalis: imago
Blasius Pascalis: subscriptio
Blasius Pascalis: subscriptio
Nativitas: 19 Iunii 1623; birth house of Blaise Pascal
Obitus: 19 Augusti 1662; Lutetia
Patria: Francia Borboniensis

Familia

Genitores: Étienne Pascal; Antoinette Begon
Coniunx: no value

Memoria

Sepultura: Saint-Étienne-du-Mont

Insignia heraldica

Blasius Pascalis: insigne
Blasius Pascalis: insigne

Blasius Pascalis[1] (Francogallice Blaise Pascal) (Augustonemeti natus die 19 Iunii 1623; Lutetiae mortuus die 19 Augusti 1662) fuit mathematicus, philosophus, et moralista Francicus. Filius Stephani Pascalis regis magistratus, vita opulenta, debili autem salute gavisus est, et plurime mathematica ac physica coluit studia. Quae tam bene iam ab adulescentia didicit, ut tantum septimum decimum annum agens tractatum de re geometrica conscriberet, undevicesimum dein machinam ad calculandum inveniret, quam postea pasqualinam vocatam diu primam eiusmodi machinarum putabant. Etiam hodierna physica eum ob studium de pressione commemorat in unitate mensurae pascalium appellata, quae 1 newtonium per metrum quadratum indicat.

Pascalis religionem Christianam coluit, et plurime Iansenismum, cuius semper strenuus defensor fuit. Etiam Iacobina dilecta soror assidue Iansenismum secuta est et cistercensem abbatiam Portus Regii intravit, tam suam religionem amans ut postremo animam amitteret doloris causa cum Romae Ecclesia Portum Regium delere voluisset. Pascalis ipse cogitationes suas de Iansenismo descripsit in opere "Epistulae Provinciales," idque edidit nomine plumae Ludovici Montaltii.

De vita Pascalis etiam pellicula perfecta est anno 1972, Roberto Rossellini moderatore.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search