Bonum (ethica)

Angeli in multis religionibus entitates bonas habentur. In traditione Iudaeo-Christiana, Deus, creator omnium, personificatio boni videtur.
Protome Socratis in Museo Vaticano conservata.
Faravahar (vel Ferohar), unum ex primariis symbolis Zoroastrianismi, quod fideles fravashi (spiritum custodialem) depingere putant.
Fenestra vitri tincti Thomam Aquinatem depingit. St. Joseph's Catholic Church, Central City in Kentukia.
In Exterminatione Mali, una ex quinque picturis eiusdem rei, Sendan Kendatsuba, unus ex octo iuris custodibus Buddhisticis, malum exterminat.

Bonum plurimis temporibus est mores qui, cum unum ex variis moribus homini eligere liceat, praeponendi sunt. Bonum plerumque res habetur quae malo adversatur, et cuius studio tenentur moralitas, ethica, religio, philosophia. Etymologia et propria vocabuli significatio, cum eius translatis inter linguas antiquas hodiernasque consociatis, magnopere declinatione et significatione variant, quae vicissim temporibus spatii, historiae, religionis, vel philosophiae nituntur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search