Boston Evening Transcript ('Transcriptum Vespertinum Bostoniense') fuit diarium quotidianum Bostoniae in Massachusetta quotidie post meridiem ab 24 Iulii 1830 usque ad 30 Aprilis 1941 editum.[1] The Transcript, ut a lectoribus vulgo appellabatur, conditum est ab Henrico Dutton et Iacobo Wentworth societatis mercatoriae eiusdem nominis, qui eo tempore erant publici Massachusettae typographi civici,[2] ac Lynde Walter, primo diarii editore.[3] Walter autem mox mortuo, Cornelia Wells Walter soror, quae theatralis diarii criticus fuerat, anno vicensimo nono suae aetatis editor principalis facta est,[4] prima mulier quae diarium quotidianum Americanum magni momenti edidit; munere editoris ab anno 1842 ad annum 1847 fungebatur.[5]
Inter diurnarios Transcripti erant Henricus Cabot Lodge minor et Ioannes P. Marquand.
Una e primis exemplaribus "America the Beautiful," carminis Catharinae Lee Bates, in Transcripto die 19 Novembris 1904 apparuit.[6]
"The Boston Evening Transcript," poema T. S. Eliotii, diarium commemorat.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search