Brasilia

-3 (maximum dubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Wikidata Brasilia
Res apud Vicidata repertae:
Brasilia: insigne
Brasilia: insigne
Brasilia: vexillum
Brasilia: vexillum
Terra continens: America Australis
Territoria finitima: Argentina, Bolivia, Guiana Francica, Guiana, Paraquaria, Peruvia, Surinamia, Uraquaria, Venetiola, Columbia, Francia
Locus: 14°0′0″S 53°0′0″W
Caput: Brasiliopolis

Gestio

Populus

Numerus: 203 062 512
Sermo publicus: lingua Lusitana
Zona horaria: UTC-2, UTC-2, UTC-3, UTC-3, UTC-3, UTC-4, UTC-4, UTC-5
Moneta: Brazilian real

Commemoratio

Paean: Hymnus Brasiliensis
Praeceptum: Ordo Progressusque

Sigla

ISO BR, BRA, 076; IOC BRA
Dominium interretiale: .br
Praefixum telephonicum: +55
Siglum autoraedarum: BR

Tabula aut despectus

Brasilia: situs
Brasilia: situs

Brasilia[1] (Lusitane Brasil), rite Respublica Foederata Brasiliae (República Federativa do Brasil), est maxima Americae Australis civitas sui iuris, quod ad territorii aream et oeconomicas res pertinet; sunt quattuor tantummodo orbis terrarum civitates Brasilia maiores. Finitimae sunt Uraquaria, Argentina, Paraquaria, Bolivia, Peruvia, Venetiola, Columbia, Guiana, Surinamia, Guiana Francica, et quibuscum civitatibus limes plus quam quindecim milia chiliometrorum extenditur. Nomen Brasilia nascitur ex ligni abundantia in patefactionis tempore, cuius species Caesalpinia brasiliensis (etiam Caesalpinia echinata) vocatur. Notissimum est Brasiliam silvas habere multas, quae per maximas regiones extenduntur, praecipue in regione septentrionali, ubi inter eas maxima silva Amazonica viget.

Brasilia etiam magnam cum mari limitem habet, plus quam septem milia chiliometrorum, pulcherrimorum litorum plenam, inter ea urbis fluminensis litora praeclara sunt. Forsitan Ipanema litus praeclarissimum est, quoniam Antonius Carolus Jobim, inlustrissimus Brasiliensis compositor musicusque, clarissimum carmen "Puella Ipanemensis" (Lusitane Garota de Ipanema) composuit.

Caput Brasiliae usque ad annum 1763 fuit Soteropolis; deinde usque ad 1960 Urbs Fluminensis; posthac est Brasiliapolis (Lusitane Brasília). Incolarum circiter 205 milliones sunt, area 8 511 965 km² patet.

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search