Caril

Vide etiam paginam fere homonymam: Pulvis caril.
Gastronomia Malabarensis: Caril de nuce indica e squillis mangisque cum oryza foliisque Murrayae koenigii inlatum

Caril[1] seu karri[2] est categoria iurum in gastronomia Indiae meridianae et Srilancae iam diu recognita, quibus typica sunt folia aromatica Murrayae koenigii, lac cocois, curcuma. Categoria "caril" recentius alibi in Asia australi et orientali recepta est, variis autem definitionibus. Eodem nomine etiam appellantur fercula, iura, embammata in aliis regionibus parata quibus sapores coloresque artis coquinariae Indicae typici imitantur, ope curcumae, capsici, gingiberis, cumini, coriandri.

Ars coquinaria Indonesia: Kari kambing ("caril caprinum") cum pane roti kanai in folio musae posito, Palembang in urbe inlatum

Nomen textibus Latinus repertum a Lusitano caril demitur, quod e Malabarico karil mutuatum est. Vocabula tam Anglicum curry quam Francogallicum kari potius e Tamulico kari proveniunt.

  1. "Ex eo (i.e. lacte nucis Indicae) et avium quadrupedumque carnibus edulia parantur caril illis nuncupata": Clusius (1567)
  2. "Karri": Rumphius (1747)

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search