Chorus Graecus

Orchestra Dionysi theatri ubi chori cantabant et saltabant.

Chorus Graecus (Graece χορός) est massalis actorum inter se similium in dramata classica prodeuntium grex, qui actionem dramaticam una voce interpretatur.[1] Quod genus chori primum in quinquaginta actoribus constitit, quorum numerus deinde ad decem a Sophocle deminutus est, iterum ad quindecim ab Euripide in tragoediis auctus.[2] Sunt autem 24 actores in comoediis, in quibus chorus nonnullis artibus utitur, sicut cantu, saltatione, narratione, gestibus.[3] In Aeschyli Agamemnone chorus senibus Argivis, sed in Euripidis Bacchis grege Baccharum, atque in Sophoclis Electra mulieribus Argivis continetur.

  1. Pavis (1998, 53).
  2. Edwin Wilson & Alvin Goldfarb, Theater, The Lively Art (Novi Eboraci: McGraw-Hill, 1999), ISBN 0-07-240718-2.
  3. Brockett & Hildy 2003: 22-23, Pavis 1998: 53, Rehm 1992: 26).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search