Confinium Europae et Asiae

Confinii Europae et Asiae definitiones variae

Confinium Europae et Asiae linea est ficta, quae Eurasiam continentem in Europam et Asiam dividit. Ab antiquitate Graeca notum est maribus (scilicet mari Aegaeo, Hellesponto, Propontide, Bosporo et Ponto Euxino) Asiam a Europa separatam esse, sed in terra fines non tam clarae sunt. Claudius Ptolemaeus per Bosporum Cimmerium, Maeotidem et Tanaim[1] continentes dividit, Arrianus per Caucasum[2], nonnulli per Hypanim fluvium. Nunc generaliter confinium per depressionem Kumo-Manyczensis (sive Caucasum), mare Caspium, Rhymnum et Urales ducitur, sed linea exactior incerta est et valde contradicitur.

Orbis terrarum secundum Ptolemaeum (1490; fragmentum cum confinio per Maeotidem et Tanaim)
  1. Geographia, ΙΙ 1, 5.
  2. Periplus Ponti Euxini, 19, 2.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search