Cor

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Cor
Cognitores
TA A12.1.00.001
Anatomia macroscopica
Cor humanum
Cor humanum.

Cor (-dis, pl./gen. -dium, n.) (Graece καρδία) est organum musculare in plurimis animalibus, quod sanguinem per vasa sanguinea systematis circulatorii contractionibus rhythmice impellit.[1] Sanguis oxygenum et nutrimenta ad corpus fert, et vicissim detrimentum metabolicum, sicut carbonii dioxidum, ad pulmones effert.[2] Cor humanum inter pulmones in mediastino thoracis situm est, ab ossibus protectum, magnitudinis propemodum pugni clusi.[3]

Cor in hominibus, aliis mammalibus, et avibus in quattuor cameras dividitur: atria laevum et dextrum superiora, et ventriculos laevum et dextrum inferiores.[4][5] Atrium et ventriculus dexter una cor dextrum, atque atrium et ventriculus laevus una cor laevum usitate appellantur.[6] Piscibus contra sunt duae camerae, unum atrium et unus ventriculus, cum reptilibus sint tres.[5] In corde sano, sanguis per unam viam fluit propter valvas, quae regurgitationem cardiacam prohibent.[3] Cor intra pericardium, saccum protegens, includitur, quod etiam parvam liquoris summam continet. Vallum cordis in tribus stratis consistit, quae sunt epicardium, myocardium, endocardium.[7]

Cor in nonnullis culturis humanis signo amoris prodest.

  1. Taber, Clarence Wilbur; Venes, Donald (2009). Taber's cyclopedic medical dictionary. F. A. Davis Co.. pp. 1018–23. ISBN 978-0-8036-1559-5 .
  2. Guyton et Hall 2011: 157.
  3. 3.0 3.1 Moore, Keith L.; Dalley, Arthur F.; Agur, Anne M. R. (2009). "1". Clinically Oriented Anatomy. Wolters Kluwel Health/Lippincott Williams & Wilkins. pp. 127–173. ISBN 978-1-60547-652-0 .
  4. Starr, Cecie; Evers, Christine; Starr, Lisa (2009). Biology: Today and Tomorrow With Physiology. Cengage Learning. p. 422. ISBN 978-0-495-56157-6 .
  5. 5.0 5.1 Reed, C. Roebuck; Brainerd, Lee Wherry; Lee, Rodney; Inc, the staff of Kaplan (2008). CSET : California Subject Examinations for Teachers (3rd ed.). Novi Eboracik: Kaplan Pub.. p. 154. ISBN 978-1-4195-5281-6 .
  6. Gray's Anatomy 2008: 960.
  7. Betts, J. Gordon (2013). Anatomy & physiology. pp. 787–846. ISBN 978-1-938168-13-0 

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search