Curia Romana

Curiae Romanae palatium in Civitate Vaticana

Romana Curia est structura Ecclesiae Catholicae quae eam regit Romae. Anno 2022 papa Franciscus Constitutione Apostolica Praedicate Evangelium Curiam Romanam reformavit. Haec constitutio Curiam Romanam sic definit (art. 1):

Romana Curia complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quæ Romano Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris ad Ecclesiæ Universæ Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiæ propria in mundo promovetur.

Tamen die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus consessum octo cardinalium (Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga, praeses, Ioannes Patricius O'Malley, Iosephus Bertello, Franciscus Xavierius Errázuriz Ossa, Osvaldus Gracias, Reinhardus Marx, Laurentius Monsengwo Pasinya et Georgius Pell) ad curiam romanam emendandam creat. Episcopus Marcellus Semeraro consessus secretarius est. [1].

Nunc Romana Curia ex variis institutis constat, quae sunt:


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search