Depressio (psychiatria)

Vide etiam paginam discretivam: Depressio.
Haec pagina ad depressionem morbum spectat. Per depressionem animi vide depressio (animus).

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Ad portam aeternitatis. Opus Vincentii van Gogh.

Depressio[1] est morbis mentis perturbatio affectionis frequentissima, quae passionibus affectivis tribuenda est. Sunt indicia psychica necnon corporea. Secundum gradus gravitatis distinguuntur:

  • Depressio levis: Aegrotus auxilio eget et difficultates in labore et in vita privata habet.
  • Depressio mediogravis: Aegrotus quasdam res dimittit, quod paulum energiae habet.
  • Depressio gravis: Aegrotus ipse se adiuvare non iam potest. Ne operas levissimas quidem conficere ei contingit.

Reiectio socialis et violentiae, sicut violentia domestica et abusus sexualis etiam causa depressionis esse possunt. In altiore imprimis aetate copia morborum symptomata depressionis geruntur, ut morbi cum dementia, depressio post apoplexiam ("post-stroke depression") sive circum mentis morbos atque therapias eorum.

  1. G. D. Arnaudov, Terminologia medica polyglotta. Latinum-Bulgarski-Russkij-English-Français-Deutsch (Serdicae: Editio medicina et physcultura, 1964).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search