Dominatio immoderata[1] vel auctoritarismus[2] est forma rei publicae in qua civitatem tamquam servitute oppressam, dissidentibus subiectis populi partibus, principes omni lege soluti tenent, nec iura humana civibus tribuunt. Sunt etiam civitates quo nulla dictatura, nullo imperio singulari tamen dominatio esse immoderata dicitur, quod rerum summa perpaucis est delata non numquam corruptela depravatis, vi aut lege plebem continere ad amplificandam rem publicam nitentibus, sicut quae potitae in Singapura et Corea meridiana rerum.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search