Editha Piaf

Wikidata Editha Piaf
Res apud Vicidata repertae:
Editha Piaf: imago
Editha Piaf: imago
Editha Piaf: subscriptio
Editha Piaf: subscriptio
Nativitas: 19 Decembris 1915; Lutetia
Obitus: 10 Octobris 1963; Grassa
Patria: Francia
Nomen nativum: Édith Giovanna Gassion

Familia

Genitores: Louis Gassion; Line Marsa
Coniunx: Jacques Pills, Theophanis Lamboukas
Proles: Marcelle Dupont

Memoria

Sepultura: Coemeterium Père Lachaise, Grave of Gassion-Piaf
Non, rien de rien
Non, je ne regrette rien
Ni le bien qu'on m'a fait, ni le mal
Tout ça m'est bien égal
(Editha Piaf)
Editha Piaf puella.
Sepulcrum Piafianum in Coemeterio Patris Lachaise Lutetiae.
Signum Edithae Piaf in Kielce Poloniae.

Editha Ioanna Gassion, appellata Editha Piaf[1] (nata Lutetiae die 19 Decembris 1915; mortua[2] Grassae die 11 Octobris 1963[3]), fuit cantrix, compositor carminum et actrix in pelliculis Francica, quae late habetur maxima Franciae cantrix popularis et una ex stellis culturae Francicae latissime notis.[4]

Musica Piafiana saepe erat autobiographica, suam vitam penitus exprimens, cui ballatae amoris, desiderii, damni, doloris fuerunt modus proprius. Inter eius cantica populo gratissima sunt "La Vie en rose" ('Vita rosea', 1946), "Non, je ne regrette rien" ('Non, paenitet me nihil', 1960), "Hymne à l'amour" ('Hymnus Amoris' 1949), "Milord" ('Mi domine', 1959), "La Foule" ('Turba', 1957), "l'Accordéoniste" ('Accordionista', 1955), "Padam... Padam..." (1951).

Piaf anno 1963 mortua et corpore in coemeterio Patris Lachaise sepulto, nonnullae biographiae et pelliculae eius vitam investigant, inter quas La Vie en rose (2007), quae Praemium Academiae accepit. Piaf una ex celeberrimis saeculi vicensimi actoribus facta est.[5]

  1. Quae dicitur passercula nam dialectu Lutetiae passer piaf dicitur.
  2. Post tristem vitam, quod Piaf servum alcoholis et substantiarum psychotropicarum vitii pectus habebat, et cirrhosi hepatis mortua est.
  3. Mors Piaf solum insequenti die nuntiata est Lutetiae.
  4. Steve Huey, Édith Piaf: Biography (Yahoo! Music).
  5. Burke 2011.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search