Epistemologia

Secundum Platonem, omnis scientia (circulus flavus) est propositio vera (circulus ruber) et credita (circulus caeruleus). Tabula Anglice signata.

Epistemologia[1] (ab Anglico epistemology a verbis Graecis ἐπιστήμη 'scientia' + λόγος 'sermo; ratio' deductum) est pars philosophiae quae de natura et finibus scientiae et perceptionis tractat.[2][3] Quaestiones magni momenti in epistemologia sunt:

  • Quid sit scientia
  • Quomodo adsumatur scientia
  • Quot res sciri possint.

Disceptationes in hac disciplina ortae plerumque ad ingenium scientiae explicandum contulerunt, et quidem ad id pertinuerunt, quomodo haec disputationes ad notiones propinquas (veritatem, fidem, iustificationem) referantur. Sceptici autem docent nullam scientiam certam esse. Omnia haec aliquando doctrina scientiae appellantur.

Nomen epistemology a Iacobo Friderico Ferrier (1808–1864) philosopho Scotico Anglice excogitatum est.[4]

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
  2. G & C. Merriam Co. (1913). Noah Porter. ed. Webster's Revised Unabridged Dictionary (1913 ed.). G & C. Merriam Co.. p. 501 .
  3. Encyclopedia of Philosophy, vol. 3 (Macmillan, 1967).
  4. Encyclopaedia Britannica Online, 2007.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search