Ethica practica

Petrus Singer, 2009.

Ethica practica est investigatio philosophica, ex cosmotheoria morali, certarum rerum provinciae privatae et publicae quae sunt res iudicii moralis. Quae ergo est conatus ad modos philosophicos adhibendos ut honesta actionis ratio in variis condicionum humanarum campis agnoscatur. Ad bioethicam, exempli gratia, pertinet honestus accessus agnitus ad res sicut euthanasia, vel attributio opum rararum valetudinem attingens, vel investigatorius embryonum humanorum usus. Ethica circumiectorum quaestiones sicut publicum delatorum[1] officium, contra eorum fidelitatem conducoribus tractat. Ethica practica est pars philosophia quae magni aestimatur, intra et extra academiam.[2]

Distinguitur ethica practica ab ethica normativa, quae quod homines rectum et falsum credere debent, et a meta-ethica, quae naturam sententiarum moralium, tractat.

Emergens ethicae practicae typologia[3] sex provincias utitur ad organizationes aliasque res sociales emendandas, et in civitate et in mundo:

  1. Anglice whistleblowers.
  2. Almond 1996.
  3. Porter 2006.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search