Fructus

Corbis fructuum a Balthasare van der Ast anno fere 1632 pictus
Fructus comestibiles
Fructus comestibiles Barcinone Catalauniae in porticu La Boqueria venundati

Fructus (-us, m.) sensu botanico est structura plantae cui insunt semina. Pars autem fungi quae sporas gignit corpus fructiferum appellatur.[1] Vocabulum fructus sensu communi tales structuras denotat illarum tantum specierum in quibus comestibiles fiunt. Latinitate classica, fructus appellari solebat fructificatio (praesertim comestibilis) arborum, frux autem semen comestibile leguminum, frumentum semen comestibile cerealium; quae nomina omnia, partes tam utiles quam gustabiles plantarum variarum denotantes, a fruendo derivantur.[2]

Arbores plantaeque fructiferae, scil. quae fructus edules producunt, ab hominibus late seruntur.

  1. De sporophora apud britannica.com.
  2. William T. Stearn, Botanical Latin (Londinii: Nelson, 1966) p. 432.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search