Glacies marina

Glacies marina ex aqua marina quae conglaciat plerumque fit. Oceanis in aqua salsa consistentibus, hoc sub gradu aquae purae congelationis, circa –1.8 °C (28.8 °F) fit.

Glacies marina cum montibus glaciei distingui potest, qui sunt partes pluteorum glaciei vel glaciariorum quae in oceano defringuntur. Glaciaria, quod e nive confertissima constant, ab initio sunt aqua dulcis, sed glacies marina suum salem per rationem conformationis ex aqua marina amittit, atque ergo deinde etiam est dulcis.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search