Gravitas (physica)

Secundum theoriam gravitatis Einsteinianam, materia ipsa natura spatium et tempus flectit, unde vis gravitatis oritur. Difficile est animo fictu flexio dimensionum trium, difficilius quattuor, ergo haec imago modo monstrat flexionem duarum.

Gravitas,[1][2] seu gravitatio,[3] aliquando apud scriptores Romanos nutus appellata,[4] est res physica quo pondus efficitur, omnia corpora inter se compelluntur, et omnes planetae in gyris circum solem tenentur. Vis gravitatis in physica est maxime imbecilla e quattuor viribus fundamentalibus.

Isaacus Newtonus Eques, physicus Anglicus (1642–1727).

Prima gravitatis theoria late patens ab Isaaco Newtono anno 1687 proposita est, qua fere omnia gyra planetarum systematis solaris nostri explicata sint. Tunc Albertus Einstein vim gravitatis secundum suam theoriam relativisticam anno 1923 redexplicavit. Secundum novam theoriam Einsteinianam, vis gravitatis fundamentaliter non est vis per se, sed effectum flectionis spatii temporisque, quam omnes massae efficiunt.

Quamquam theoria Newtoniana sola corpora massiva inter se compelli habebat, theoria Einsteiniana omnia corpora energiam cohibentia inter se compelli statuit.

  1. Vide Vitruviui De architectura, VII, 8, 3: "Ita non amplitudine ponderis sed genere singularum rerum gravitatem esse non est negandum." Pro editione impressa, vide Vitruvius, Marcus Pollio (1914). "7". In Alfred A. Howard. De Architectura libri decem. Herbert Langford Warren, Nelson Robinson (illus), Morris Hicky Morgan. Cantabrigiae in Re Publica Massachusettensi: Harvard University Press. p. 215 
  2. Isaacus Newtonus ipse solus dicit vim gravitatis et verba similia et numquam dicit gravitatio (Philosophia Naturalis Principia Mathematica, prima editio anno 1687, secunda editio anno 1713).
  3. Isaacus Beekmann novum sensum de gravitationis verbo explicat anno 1618: "Secundo, ut quid significet verbum gravitare intelligatur, fingendum est corpus quod gravitare dicitur deorsum moveri, et illud in primo instanti motus considerandum est. Vis enim qua in primo instanti impellitur motus, ea est quae gravitatio vocatur, non illa quae illud in toto motu fert deorsum, quae a prima valde distincta esse potest. Dicemus igitur gravitationem esse vim qua proxima superficies corpori gravi subjecta, ab eodem premitur."
  4. Ciceronis, Tusculanae disputationes, 1.17: "terrena suopte nutu et suo pondere in terram ferri, &c."

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search