Hieronymus Rothenberg

Hieronymus Rothenberg (natus Jerome Rothenberg Novi Eboraci in urbe 11 Decembris 1931; mortuus die 21 Aprilis 2024) fuit poeta, interpres, et anthologista Americanus, operibus in ethnopoetica, imagine profunda et poesis activa notus. Multae eius scripturarum editiones in Francica, Hispanica, Lusitana, Nederlandica, Suecica, et aliis linguis divulgatae sunt, et plena editio Francica libri Technicians of the Sacred anno 2008 edita est. De Rothenberg, Carolus Bernstein scripsit: "Significatio et momentum ingenii excitantis Hieronymi Rothenberg maius in conspectum quotannis prodit. . . . [Ipse] est ultimus poeta 'hyphenatus': iudex-anthropologus-editor-anthologista-actor-magister-interpres, cuique ex quibus disciplinis infrenem affert redundantiam, et homo qui multa novare solet, res datas pertinaciter mutare conatur."[1] Anno 2014, opera Rothenbergiana in secundo fasciculo periodici The Literati Quarterly apparuit.

  1. Anglice: "The significance of Jerome Rothenberg's animating spirit looms larger every year. . . .[He] is the ultimate ‘hyphenated’ poet: critic-anthropologist-editor-anthologist-performer-teacher-translator, to each of which he brings an unbridled exuberance and an innovator’s insistence on transforming a given state of affairs.”

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search