Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Hispalis (Hispanice: Sevilla; IPA: [seˈβi.ʝa]) est urbs Hispanica. Urbem conditam ab Hercule esse dicunt. Carthaginienses Hispal incolebant. Nomen proprium a lingua punica ducit (Hisbaal). Romanorum temporibus Hispal primum et postea Colonia Iulia Rómula Híspalis nominabatur et caput conventus Hispalensis in provincia Baetica erat.
Isidorus Hispalensis episcopus hispalensis erat et in urbe mortuus est.
Hodie, Hispalis est caput provinciae Hispalis atque regionis Vandalitiae. Quarta quoque maxima urbs in Hispania est. Esperantistas congregat Sodalitas Esperantica Hispalensis.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search