Historia

Historia (-ae, f., a verbo Graeco ἱστορία 'indagatio, scientia per explorationem parta') est exploratio rerum praeteritarum, praecipue autem de afflictionibus actionibus praeteritis ad homines. Historiae nomine generali aetas praeterita et collectio, distributio, expositio scientiae eius complecta est. Continet etiam historiam universalem, geologicam, et organicam historiam, frequentissime autem significatione historiae humanae utitur. Ei qui de rebus historicis scribunt Latine scriptores rerum gestarum vocantur, sive recentius historici. Res quae tempore ante historiam propriam acciderunt praehistoricae appellantur.

Herodotus, rerum gestarum scriptor qui saeculo quinto a.C.n. vixit, est in primis historicis cuius opus superstetit.

Verbum historiae etiam quandam 'disciplinam scientificam' significat, qua res praeteritae investigantur et ipsa curatur acta conservare. Illae res non solum enumerantur, sed etiam intellegere quaeruntur.

Narrationes et fabulae singulae in societate dissipatae rite non inter textus res gestas continentes numerantur cum his postulatio disciplinae historicae ut omnia argumenta "sine ira et studio" sunt examinanda, expleri non possit. Eventa ante historiam scriptam acta commune praehistoriae attributa sunt.

Herodotus, scriptor Graecus quinti saeculi a.C.n., rite pater historiae existimatur, unaque cum Thucydide disciplinam historiae incohavit. In operibus cum hodiernis quoque temporibus legantur scrutandis conspicue ambo scriptores arte atque stilo inter se differant: Herodotus scribundis moribus exterarum gentium maiorem; at Thucydides imprimis rebus militaribus operam dedit.

Pagina Bedae Historiae ecclesiasticae gentis Anglorum.

Indagatores hodierni variis rebus operam dant, e.g. studio quarundam regionum vel ipsius historiae mutationumque eius per aeva praeterita. Hodie historia praecipue in scholis discitur, inter maiores disciplinas academicas numerata.

Exemplis quaestionum historicarum:

  • Quae erat causa illius belli civilis?
  • Quae erat causa occasus imperii Romani?
  • Quae erant consecutiones inventionis scripturae?

Variis uterentur rerum gestarum scriptores fontibus:


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search