Hobson-Jobson

Hobson-Jobson est lexicon verborum in lingua Anglica Indiae Britannicae usitatorum quae e linguis Asiae australis praesertim mutuata sunt. Opus inceptum est ab Henrico Yule et Arthuro Burnell, quo mortuo Yule solus editionem primam anno 1886 edere curavit. Editio secunda, a Gulielmo Crooke emendata et aucta, anno 1903 prodit. Ambae editiones recentius apud domus editoriales tam Britannicas quam Indicas reimpressae sunt.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search