Iacobus Chirac

Wikidata Iacobus Chirac
Res apud Vicidata repertae:
Iacobus Chirac: imago
Iacobus Chirac: imago
Iacobus Chirac: subscriptio
Iacobus Chirac: subscriptio
Nativitas: 29 Novembris 1932; Circumdarium V Lutetiae, Lutetia
Obitus: 26 Septembris 2019; Circumdarium VI Lutetiae
Patria: Francia
Nomen nativum: Jacques René Chirac

Familia

Genitores: Abel Franciscus Marius Chirac; Maria Ludovica Valette
Coniunx: Bernadetta Chirac
Proles: Claude Chirac, Laurentia Chirac

Iacobus Chirac, vulgo plene Jacques René Chirac (natus Lutetiae die 29 Novembris 1932; ibidem mortuus die 26 Septembris 2019[1]) fuit praeses Franciae et coprinceps Andorrae a die 18 Maii 1995 usque ad diem 16 Maii 2007.

Antonius Blair (ad sinistram) et Iacobus Chirac Petropoli anno 2003 congressi

Alumnus est lyceorum Carnot et Ludovici Magni, mox Instituti Scientiarum Politicarum Parisiensis et Scholae Nationalis Administrationis eiusdem urbis. A die 20 Martii 1977 usque ad diem 18 Maii 1995 Chirac magister civium Lutetiae fuit.

Chirac Franciae praeses die 18 Maii 1995 electus est, atque iterum anno 2002.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search