Idioma

Idioma (a Graeco ἰδίωμα 'proprietas praecipua', 'phrasis praecipua', a Graeco ἴδιος 'sui'), vel propria loquendi ratio, est mixtura verborum quae ob usum communem significationem figurativam habent. Significatio figurativa et significatio litteralis sunt res distinctae.[1] Sunt in paene omnibus linguis milia idiomatum quae sermone quotidiano saepe fiunt. Aestimantur saltem viginti quinque milia expressionum idiomaticarum in lingua Anglica esse.[2]

Idiomata in linguistica figurae loquendi usitate habentur, principium compositionalitatis contradicentia,[3] quod dicit significationem rei omnis construendam esse ex significationibus partium quae omnem constituunt. Breviter, auscultator vel lector rem intellegere posse debet si modo significationes intellegeret cuiusque partium quae omnem constituunt.

Nexus interni

  1. Vide The Oxford companion to the English language (1992:495f).
  2. De aestimatione numeri idiomatum in lingua Anglica, vide Jackendoff 1997.
  3. Quod compositionalitas notio maximi momenti in idiomatibus explicatis vehementius dicitur in plurimis idiomatum explanationibus, e.g. Radford 2004:187f. Principium compositionalitatis introducitur et explicatur a Portner 2005:33f.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search