Imperium Romanum Orientale

Wikidata Imperium Romanum Orientale
Res apud Vicidata repertae:
Imperium Romanum Orientale: insigne
Imperium Romanum Orientale: insigne
Imperium Romanum Orientale: vexillum
Imperium Romanum Orientale: vexillum
Terra continens: Europa, Africa, Asia
Territoria finitima: Imperium Romanum Occidentale
Locus: 41°0′55″N 28°59′5″E
Caput: Constantinopolis mediaevalis

Gestio

absolute monarchy, Dominatus Romanus
Princeps: imperator Constantinopolitanus

Populus

Numerus: 17 000 000
Sermo publicus: lingua Graeca, Latine, lingua Graeca Media
Moneta: Solidus, Byzantine coinage, miliaresion, hyperpyron, Histamenon, Stavraton

Tabula aut despectus

Imperium Romanum Orientale: situs
Imperium Romanum Orientale: situs

Imperio Romano anno 395 in partes duas diviso, Imperium Romanum Orientale (Graece: Βασιλεία Ῥωμαίων) sive publice simpliciter ut Imperium Romanum vel etiam ab historicis recentioribus Imperium Byzantinum nuncupatum[1] principio fuit pars orientalis eius. Postquam imperium occidentale eversum est plus quam decem exinde saecula valebat donec anno 1453 urbs capitalis eius, Constantinopolis, ab Ottomanis expugnatur. Quamquam principio provincias orientales antiqui Romani imperii, i.e. imprimis Aegyptum, Asiam Minorem, Haemimontum paeninsulam, Arabiam et oras Africae administrandas accepit, saeculo septimo autem Arabis invadentibus magnas orientis partes cessit et in Asiam Minorem et Europam meridionalem deminutum est. Georgius Ostrogorsky cum imperii radices variis ex fontibus sumptas atque fusas describeret Byzantinum imperium tribus ex elementis, id est administrationem Romanam, Graecam linguam moresque et Christianam religionem, constetisse distinxit.

Historia imperii Romani orientalis rite tres in aetates dividitur:

Historia imperii plena est propulsationum variarum hostium, quare vires militares et oeconomicae graviter affectae et fatigatae sunt. Tempora recessus calamitatumque cum temporibus incrementi et victoriae alternaverunt. Etsi initio saeculi octavi assidue interne de quaestionibus religiosis litigatum est atque complura bella civilia exarserunt, tamen fundamentum administrationis imperialis a Romanis olim institutum usque ad saeculum tredecimum integre perservatum est. Eminent praeterea artificia sollertiaque artis Byzantinae. Constantinopoli etiam multi libri antiquitatis post ruinam imperii Romani servati sunt. Inde etiam conversio totius Europae orientalis ad religionem Christianam propagata est.

  1. Historicus Theodiscus Hieronymus Wolfius primus fuit qui Imperium Romanum Orientale "Byzantinum" vocavit ut "pars pro toto" (συνεκδοχή). Hanc appellationem numquam ispi scriptores Imperii Romani Orientalis usi sunt, sed saepe scriptores nostri temporis. Vide infra descriptionem de variis imperii appellationibus.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search