Iohannes Rawls

Wikidata Iohannes Rawls
Res apud Vicidata repertae:
Iohannes Rawls: imago
Iohannes Rawls: imago
Nativitas: 21 Februarii 1921; Baltimora
Obitus: 24 Novembris 2002; Lexingtonia
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Margaret Warfield Fox
Proles: Anne Warfield Rawls

Memoria

Iohannes Bordley Rawls (21 Februarii 192124 Novembris 2002) fuit philosophus Americanus, postremo professor philosophiae politicae Universitatis Harvardianae. Anno 1971 libro innotuit quem de doctrina iustitiae (A Theory of Justice, quem brevitatis causa appellabimus Iustitiam) scripsit. Constat fere inter omnes hunc librum magno momento philosophiam politicam impulisse ad quaestiones vitam cotidianam attingentes. Antea enim multi philosophi Americani politicam defugerunt philosophiam, atque ethicam putaverunt solum de logica terminorum moralium tractare.[1] Deinde multis commentariis in medium prolatis librum de liberalismo politico (Political Liberalism) scriptum anno 1993 edidit, in quo confessus est doctrinam suam viginti fere annis ante prolatam nondum esse perfectam. Denique paucis annis ante diem supremum, cum iam adversa valetudine confectus erat, ultimam limam dedit libro de iure populorum (The Law of Peoples) disputanti, qui anno 1999 e prelo editus est. Quo libro lineamenta ethicae globalis adumbrantur.

Doctrina sua, quam libris exposuit et commentationibus defendit, animos tetigit permultorum philosophorum, sociologorum nec non politicorum. Nam secundum aestimationem caute factam, haud minus quam quinque milia librorum commentationumque de Iustitia partim quidem disserentium anno 2000 tenus prolati erant.[2] Quod ad scripta commentationesque postea edita attinet, sine dubio totidem fere numero sunt, etsi auctore mortuo certe futurum sit, ut paulatim magis magisque per aliorum intellectum explicentur.

  1. Ayn Rand quidem, rara avis philosophiae Americanae, negabat ethicam solum de logica terminorum tractare.
  2. Rogers (1999).

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search