Iter transtemporale

Theoria relativitatis generalis dilationem temporis praedicit effici posse gravitationis camporum in vicinia hominum mutationibus. Quae mutatiunculae, cum cerebra humana et horologia inter se temporis celeritatis vinculo conligata sint, mente non cernuntur.

Iter transtemporale est hominum aliarumve rerum materialium retro porroque in tempore translatio. Itinera trans aut ultra naturale temporis flumen facta, praesertim in scientia ficticia perhibentur. Utrum huius modi translationes omnino fieri possint an non, inter physicos ambigitur. Si fieri possit, varia temporis paradoxa aliaeque quaestiones intellectu difficiles provenire videntur.

Peregrinatio transtemporalis velut privigna scientiae fuit (et etiam nunc est). Nullum enim naturae phaenomenon, ut itinere transtemporali explanetur, poscere videtur. Neque ulla theoria itinera transtemporalia praedicit, quamquam theoria relativitatis his certe locum dat; praeterea nemo adhuc demonstravit itinera trans tempora fieri non posse. At sola licentia non efficit, ut vera quaestio scientifica nascatur, praesertim si cum nostra de mundo opinione translaticia discrepare videtur. Verum tamen annis 1990 ineuntibus mutatio notabilis facta est. Qua mutatione quaedam res quae antea irrationabiles videbantur non iam tam alienae rationi sunt.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search