Liber nubeculatus

Pagina 34 ex libro nubeculato Atomic War#2 anno 1952 edito, imagines et dialogos in nubeculis monstrans.

Liber nubeculatus,[1] libellus pictographicus,[2][3][4] commentariolus nubeculatus,[5] vel commentariolus comice pictus,[5] est medium graphicum quod fabulam imaginibus colloquiisque inter personas depictas ostendit. Nomen nubeculatus venit ex nubeculis, quae diverbium super personas colloquentes continent. Libri nubeculati sunt genus narrationis pictae.

Series librorum nubeculatorum studiosis antiquitatis nota est Asterix, a Renato Goscinny scripta et Alberto Uderzo picta, quae bellum inter Romanos et Gallos comice tractat. Cuius aliquos libros Carolus Rubricastellanus in Latinum vertit.

Anime Iaponica in forma libri nubeculati edita manga nominatur.

Libri nubeculati longiores etiam "mythistoriae graphicae" dici possunt.

  1. Vocabulum in programmate Words.exe praebitum (vide archivum), fonte auctoritatis dubiae
  2. John C. Traupman, Latin and English Dictionary (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 497, s.v. comics (pl.).
  3. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018)
  4. "Comics: libelli pictographici, fabulae nubeculatae": Philosophia Latine disserenda (glossarium a Gualterio Redmond divulgato)
  5. 5.0 5.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search