Liger

Vide etiam paginam fere homonymam: Liger (praefectura Franciae).
Liger
Longitudo 1,012 chm
Altitudo fontis 1,408 m
Decursus aquae 850 /s
Area systematis 117,000 chm²
Fons Francia
Ostium
Regio
Tabula Franciae cum flumine Ligere

Liger[1][2][3] Francice: Loire), est longissimum e fluminibus Franciae. Fons in Gerbario Iugo[1] oritur e Monte Cebenna in Ardesca. Liger transit per Arverniam, Centrum et Pagos Ligeris ad Oceanum Atlanticum.

Liger in Sancto Nazario

Cum autem moles aquae secundum tempestatem permaxime variabilis sit, onerariae navigatio ab lustris relicta est. Transitus vero navium, otii viatorum causa, permanet. Inveniuntur enim praeter amnem mirae villae et horti, qui a regibus Franciae in XVI° saeculo structi sunt: quare Liger hodie saepe regale flumen vocatur.

  1. 1.0 1.1 "Liger" in Ioannes Papirius Massonus, Descriptio fluminum Galliae (Lutetiae apud Ioannem Jombert, 1685) (Latine) (p. 2 apud Google Books)
  2. "Liger sive Ligeris" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  3. "Ligara, -gera, Loire, Fl., Frankr.: J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search