Lingua Protoindoeuropaea

Lingua Protoindoeuropaea
Taxinomia: parens linguarum Indoeuropaearum
Status: ab eruditis reconstructa
Sigla: 1 —, 2 —, 3
Usus
Aevum: fortasse millennia V vel IV a.C.n.
Situs: fortasse Russia meridionalis
Litterae:
Scriptura: nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Protoindoeuropaea[1] est lingua methodo comparativa restituta, qua systematicae linguarum Indoeuropaearum similitudines harumque differentiae legibus phoneticis explicabiles exponuntur. Sensu igitur rationali, lingua PIE est nihil nisi fragmentum grammaticum et structura pura. Sensu autem protohistorico, PIE est etiam quasi proavia linguarum Indoeuropaearum. Testimonio huius linguae nec inscriptionibus nec libris manu scriptis servato, per comparationem linguarum recentiorum conicitur sive "reconstruitur." Sermonem ipsum deperditum, huic linguae artificio constructae adsimilem, usitabant fortasse qui planitiem hodiernam Ucrainae et Russiae meridianae millenniis vel IV vel V a.C.n. incolebant; sed de hac re eruditi disputant.

  1. "Lingua Protoindoeuropaea": YLE Colloquia Latina[nexus deficit].

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search