Lingua publica

Lingua publica est lingua quae in constitutione civitatum provinciarumque talis designatur. Ergo civitates et provinciae sine constitutione linguam publicam habere non possunt.

Dimidia pars terrae in orbi terrarum linguam publicam habet. Alii solum unam (e.g. Germania et Iaponia), alii aliquot habent (e.g. Helvetia, Luxemburgum, Singapura, Africa Australis). Aliquibus civitatibus una lingua publica toti civitati exstat, sed in partibus eius aliae linguae linguae publicae sunt. Inter exempla numerantur Hispania et Italia. Civitates Foederatae Americae et aliae nullam linguam publicam habent, sed aliquae provinciae eam habent. Aliae denique nullam habent, neque civitas neque partes suas.

Propter praeteritum coloniae in aliquibus civitatibus Africae et in Philippinis lingua publica non est lingua nationalis neque lingua maxime usurpata. Ob nimium nationis studium lingua nationalis Irlandiae est lingua Hibernica, sed solum parva pars populi ea utuntur.

Res linguae publicae in aliquibus terris fons discordiae gravis est (e.g. Belgica).

Nexus interni


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search