Linguae Romanicae

Linguae Romancae
Situs: Primum in Europa meridiana, hodie etiam in America, Africa, partibusque Asiae et Oceaniae
Status: Indoeuropaea

  Italica
    Linguae Romanicae

Divisiones:
L. Romanicae occidentales
L. Romanicae orientales
Lingua Sarda
ISO 639-2: roa

Ubi linguae Romanicae reperiuntur: Italiana (flavo), Hispanica (viridi obscuro et claro), Francogallica (caeruleo), Lusitana (flammeo), Dacoromanica (rubro)

Linguae Romanicae[1] sunt linguae nostri temporis quae ex sermone vulgari Latino inter saecula VI et IX creverunt et inter linguas Italicas familiae Indoeuropaeae enumerantur.

Hodie fere 800 milliones hominum habent patrium sermonem Romanicum, praecipue in Europa, Africa, America; etiam multi alii Romanicas linguas discunt et iis in negotiis, peregrinatione, et alibi utuntur.

Quod ad numerum attinet eorum, qui Romanice sermone patrio loquuntur, quinque linguae Romanicae maximae sunt Hispanica (470 milliones), Francogallica (300 milliones), Lusitanica (250 milliones), Italiana (70 milliones), Dacoromanica (25 milliones).[2]

  1. Dictionary of Medieval Latin from British Sources apud ΛΟΓΕΙΟΝ, s.v. "Romanicus"
  2. Nationalencyklopedin "Världens 100 största språk 2007" The World's 100 Largest Languages in 2007/2010

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search