Liturgia

Liturgia[1] (a Graeco λειτουργία 'opus publicum') in religione Christiana est cultus publicus deo datus. Plene in ecclesiis Catholica Romana, Anglica, et orientalibus praestatur, quasi omnes Christiani liturgiam aliam habent, etiam qui se dicunt aliturgos esse.

Liturgia adhibetur ad Deum laudandum populumque sanctificandum. Accepta est traditio antiquorum sed saepe aptata necessitatibus hodiernis. Omnes liturgiae in duas partes dividi possunt: Liturgiae sacramentales ac liturgiae non sacramentales. Sacramentales liturgiae sunt modo in quibus officiuntur septem sacramenta. Praesertim inter haec est missa sacra in oriente vocata liturgia divina, qua passio Domini repraesentatur, eiusque praesentia vera est facta. Inter liturgias non sacramentales praesertim numeraturt liturgia horarum, qua a primordiis temporibus Christianis tempus sanctificatur.

  1. Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search