Martinus Heidegger

Martinus Heidegger anno 1960.

Martinus Heidegger (natus Messkirchi 26 Septembris 1889; Friburgi Brisgoviae die 26 Maii 1976 mortuus) fuit philosophus Germanicus, qui magnum opus conscripsit quod Esse et tempus (Theodisce Sein und Zeit) inscribitur.

Heidegger exquisivit, quid cum vocabulo ipso esse significaret; haec enim est eius philosophica quaestio principalis. Ipse itaque ontologicae differentiae philosophus appellatur, qui inter definitiones verborum esse ipsum et ens stricte discernit.

Secundum philosophicam Martini Heidegger sententiam, metaphysica generalis sive ontologia veluti philosophiae fundamentum considerari non potest. Heidegger historiam metaphysicae per essendi oblivionem definire esse putavit. Qua de causa philosophiam eius 'ontologiam principalem' significavit, quam voce Theodisca Fundamentalontologie appellatur. Postea Heidegger de essendi eventu locutus est, cum "esse ipsum” per metaphysicae historiam velaretur, sed etiam pariter manifestaretur. Per philosophandi genus novum significationem essendi ipsius invenire conatus est. Itaque metaphysicae historiam per reditum ad antiquos philosophos Graecos, qui ante Socraten fuerant, nove enarravit.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search