Martinus Lutherus

Wikidata Martinus Lutherus
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Lutherus: imago
Martinus Lutherus: imago
Martinus Lutherus: subscriptio
Martinus Lutherus: subscriptio
Nativitas: 10 Novembris 1483; Islebia
Obitus: 18 Februarii 1546; Islebia
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Martin Luder

Familia

Genitores: Hans Luther; Margarethe Luther
Coniunx: Catharina de Bora
Proles: Elisabeth Luther, Paul Luther, Magdalena Luther, Margaretha Luther, Martin Luther, Jr., Johannes Luther

Memoria

Sepultura: All Saints' Church, Lutherstadt Wittenberg
Martinus Lutherus monachus Augustinianus. Adumbratio Lucae Cranach maioris.

Martinus Lutherus,[1][2] O.S.A. (natus 10 Novembris 1483[3]; mortuus 18 Februarii 1546), fuit professor theologiae Christianae, presbyter, auctor, compositor, monachus Augustinianus[4] Germanus, atque unus e personis reformationis Christianae maximi momenti. Presbyter ordinatus est anno 1507; mox autem certas doctrinas ususque Ecclesiae Catholicae reicere coepit, praesertim commercium indulgentiarum, quas disputavit in Disputatione pro declaratione virtutis indulgentiarum, nonaginta quinque thesibus academicis anno 1517 propositis. Leo Papa X anno 1520 poposcit, et imperator Carolus V in Concilio Wormatensi anno 1521 iussit, eum suas scripturas renuntiare, sed ipso recusante, excommunicatus est a papa, ac proscriptus est ab imperatore.

  1. Pro fonte nominis, vide adumbrationem Lucae Cranach maioris.
  2. "Martinus Luttherus" in titulo libelli Disputatio pro declaratione virtutis indulgentiarum legitur
  3. Luther autem ipse, crrdebat se anno 1484 natum esse. Hendrix, Scott H. (2015). Martin Luther: Visionary Reformer. Portu Novo: Yale University Press. p. 17. ISBN 978-0-300-16669-9 .
  4. Luther se olim monachum semper appellabat. Exempli gratia: "Thus formerly, when I was a monk, I used to hope that I would be able to pacify my conscience with the fastings, the praying, and the vigils with which I used to afflict my body in a way to excite pity. But the more I sweat, the less quiet and peace I felt; for the true light had been removed from my eyes." Martin Luther, capitula 45–50 in Lectures on Genesis, ed. Jaroslav Jan Pelikan, Hilton C. Oswald, et Helmut T. Lehmann, Luther’s Works, vol. 8 (Urbs Sancti Ludovici: Concordia Publishing House, 1999), 5: 326.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search