Familia
Nomen ex maioribus (姓): | Ji (姬); Pinyin: Jī) |
---|---|
Nomen gentile (氏): | Meng (孟 Mèng)[1] |
Agnomen (名): | Ke (軻 Kē) |
Nomen comitatis (字): | Ignotum[2] |
Nomen posthumum (謚): | Magister Meng et Homo Sapiens Alter[3] (亞聖孟子; Yàshèng Mèngzǐ) |
Styled: | Magister Meng[4] (孟子; Mèngzǐ) |
Mencius sive Memcius,[5] natus Mèng Kē (Sinice 孟軻 et 孟子, pinyin Mèngzǐ; 372 a.C.n.–289 a.C.n. vel 385 a.C.n.–303 a.C.n./302 a.C.n.), fuit Sinicus philosophus Confucianus, qui Sapiens saepe appellatur, momentum in cultura Sinica habens solum post Confucium ipsum.[6] Unus ex quarta discipulorum Confucii aetate, ideologiam Confucii hereditate excepit, quam porro evolvit.[7][8] Aevo civitatum bellantium vivus, itinera inter civitates plerumque fecisse et consilium variis regibus dedisse dicitur, colloquia cum quibus fundamenta Mencii facta sunt, libri qui ad ultimum inter canonem textuum classicorum Sincorum relatus est.
Facta et dicta Mencii in septem libris ab eius discipulis conscriptis memorantur. Mencius ipse putabat hominem naturâ bonum esse et solum propter malam educationem vel societatam corruptum fieri posse.
© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search