Metaphysica

Media pictura La scuola di Atene ('Schola Atheniensis') a Raphaele Sanctio facta, ubi Plato (a sinistra) cum Aristotele (a dextra) colloquitur.
Vide etiam paginam discretivam: Prima philosophia.

Metaphysica[1], etiam prima philosophia[2] appellata, est pars philosophiae, quae rerum naturam ratione scrutatur, neque observatione, qua (scilicet non sine ratione) praecipue utuntur scientiae empiricae sicut physica, chemia, psychologia, sociologia, etc. At falsum esset dicere metaphysicam nullam habere rationem harum scientiarum; immo omnes scientias singulares complexa studet deprehendere prima scientiarum neque solum harum, sed etiam omnium rerum quae sunt aut quas esse imaginari possumus. Quarcum, atomus, cellula, bryonia, crapula, daemon, Cerberus, unicornis sunt res quae ad "supellectilia realitatis", ut ita dicamus, pertinent; metaphysica autem non reapse de his rebus, sed potius de modis quibus sunt hae res (scilicet de "modis essendi") tractat. Itaque terminus technicus metaphysicae est ens, quod significat quodcunque de quo aliquid dici potest.

Per definitionem ens est. Prima igitur quaestio metaphysicae est haec: quomodo est ens? vel qui sunt modi essendi (entis)? Aliae quaestiones sunt haec: quid est ens particulare? quid est mutatio (entis)? quomodo varia entia se invicem afficiunt? Multae aliae sunt quaestiones, de quibus infra.

Entia ratione dividi possunt in entia intentionalia, quorum exsistentia ab exsistentia dependet animantium (sicut hominum) intellegendi et mente concipiendi capacium, et in entia realia, quorum exsistentia non in eo est, ut aliquo modo hominibus peculiari intellegatur. Aqua, lapis, mons ignifer sunt entia realia, quae sensu communi observari possunt. Bacteria quoque nec non atomi realia sunt entia, quae hodie usu technologico observabilia sunt facta. Entia realia possumus variis modis metiri tractare mutareque, cum entia intentionalia minime sint mutabilia. Haec sunt partes variorum systematum notionalium, quorum in finibus intellegi possunt. Systemata notionalia sunt et theoriae et linguae.

Huic divisioni entium non desunt ambiguitates nec dubitationes.[3] Itaque de entibus plus infra disseremus.

  1. S. Axters, Scholastiek Lexicon, Latijn-Nederlandsch, Antverpiae, 1937.
  2. E.g. Prima philosophia, quae Metaphysica vulgo dicitur (Samuelis Christiani Hollmanni(de) liber, Gottingae 1747); Metaphysica Avicennae sive eius prima philosophia, 1495; Assertiones ex prima philosophia seu metaphysica..., Gualteri Mundbrot SI, Ingolstadii 1599; etc.
  3. Sunt entia quae et realia et intentionalia esse videantur, sicut mercatus aliique rerum ordines sua sponte velut emergentes.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search