Miseria

Persona tragica in facie Theatri Dramatici Regalis Holmiae in Suecia.

Miseria, sive angor, sensu lato[1] experientia iniucunditatis fastidiique cum perceptione inuriae aut minationis inuriae in homine solo esse potest.[2] Miseria est elementum fundamentale quod ex negativa phaenomenonum affectuum valentia psychologica constat. Contrarium miseriae voluptas vel felicitas saepissime habetur.

Miseria in binas classes saepe digeritur, quae sunt corporis[3] et mentis.[4] Miseriae sunt varii vehementiae gradus, a mitissimis ad intolerabiliores. Diurnitas et crebritas vehementiam plerumque duplicant. Opiniones de miseria late variant, in ipso patiente atque in aliis hominibus, secundum gradum per quem angor habeatur evitabilis aut inevitabilis, utilis aut inutilis, meritus aut immeritus.

Miseria in vita entitatum sensilium variis modis fit, saepe animum mirifice movens. Qua pro causa, multae provinciae actionis humanae varias miseriae proprietates tractare solent, inter quas esse possunt ingenium miseriae propriae, eius rationes, eius origo, eius significatio cognatique mores personales, sociales, culturales,[5] atque eius remedia, administratio, abhibitiones.

Nexus interni

Mahavira facem ahimsae fert.
  1. Vide "Pleasure" in Stanford Encyclopedia of Philosophy, qui commentarius incipit: "Pleasure, in the inclusive usages most important in moral psychology, ethical theory, and the studies of mind, includes all joy and gladness—all our feeling good, or happy. It is often contrasted with similarly inclusive pain or suffering, which is similarly thought of as including all our feeling bad." Plurimae encyclopaediae, sicut Stanford supra et Encyclopaedia Britannica, commentario de miseria carent, et dolorem sensu solum corporeo describunt.
  2. Exempli gratia, Wayne Hudson in "Historicizing Suffering," caput quattuordecim Malpas et Lickiss, ait: "According to the standard account suffering is a universal human experience described as a negative basic feeling or emotion that involves a subjective character of unpleasantness, aversion, harm or threat of harm to body or mind (Spelman 1997; Cassell 1991)."
  3. Inter exempla miseriae corporeae sunt dolor variorum generum, nimis calor, nimis frigus, prurigo, fames, sitis, nausea, dyspnea, somnus haud sufficiens. "IASP Pain Terminology" "UAB - School of Medicine - Center for Palliative and Supportive Care - Home"  Alia exempla citantur in pagina 103 Welfare, Happiness, and Ethics, libri L. W. Sumner: "Think for a moment of the many physical symptoms which, when persistent, can make our lives miserable: nausea, hiccups, sneezing, dizziness, disorientation, loss of balance, itching, 'pins and needles', 'restless legs', tics, twitching, fatigue, difficulty in breathing, and so on."
  4. Miseria mentalis etiam appellari potest psychologica vel animi motus (dolor psychologicus). Inter exempla miseriae mentalis sunt depressio (psychiatria), desperatio, maeror, tristitia, solitudo, angor, taedium, irritatio, ira, zelus, invidia, desiderium, frustratio, anxietas, timor, pavor, pudor, culpa, paenitentia, conturbatio, dedecus, sollicitudo.
  5. Eggerman et Mark 2010.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search