Misericordia

Alius puer misericordiam alii puero dat.
[[Parabola Samaritani Boni]](en), exemplum misericordiae. Pictura Italica saeculi duodevicensimi.
Viator in desertis auxilium Allah misericordis petit. Photographema decennii 1930.
Avalokiteśvara trans mare dolorum prospicit. Sina, Domus Liao.
Ioga purificationem corpoream, mentalem, spiritualemque petit, mente spiritúque misericorde uno ex finibus maximi momenti.[1] Variae asanae (statús corporei) et mudrae {gestús symbolici) cum meditatione et exercitationibus cogitationis sui ad misericordiam colendam coniunguntur.[2][3]

Misericordia homines incitat ut in magno negotio operam dent ad adiuvandum vel levandam dolores corporis, mentis, animive motuum aliorum et sui. Misericordia saepe putatur mollitia animi, elementum doloris animi motús, quamquam in notionibus abstractis conditum, sicut aequitas, iustitia, et interdependentia, rationalis naturae haberi potest, et eius adhibitio intellegi potest actio etiam in vero iudicio condita. Misericordiae praeterea est aspectus mensurae paris, ut hominis misericordia proprietatem certae altitudinis, vigoris, vel animi permotionis saepe habere videtur. Misericordia empathiam comprehendit, "affectum ut rem alienam," ingenium misericordiae activae in alium hominem exprimendi, quae sermone vulgari est cupiditas alieni doloris levandi.[4]

Misericordia permissum per nos ipsos dolore moveri et incitamentum ad id levandum experiri amplectitur. Factum misericordiae utilitate definitur. Proprietates misericordiae sunt patientia et sapientia, benignitas et perseverantia, fervor et constantia. Saepe, sed non necessarie, elementum maximi momenti in re in contextu sociali altruismus inesse videtur. Expressio misericordiae prona in responsa hierarchica, paternalistica, inperiosa est.[5]

Nexus interni

  1. Klostermaier 1989: 362–67.
  2. McCall 2007 et 2010.
  3. Jeste et Vahia 2008.
  4. Jimenez 2013.
  5. Gilbert 2010.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search