Monophysitismus

Monophysitismus (e verbis Graecis μόνος 'unicus' et φύσις 'natura') est doctrina Christologica, quae Christum perfecte divinum esse et tantum unicam divinam naturam habere affirmat. Contra Concilium Chalcedonense (451) duas naturas in Christo esse docet, divinam humanamque, et eas simul incofusas et inseparatas.

Ecclesiae, quae doctrinam Concilii Chalcedonensis refutant, se "Monophysitas" appellari nolunt, quia vox non ante saeculum septimum orta plerumque ab hostibus sensu maligno adhibita sit, ipsae "Miaphysitas" sive "Miaphysitismum" anteferentes. Radix Graeca mia potius unitatem quam singularitatem enuntiat et ideo melius doctrinam divinum ac humanum in Christo unam naturam formare significat. Sua ipsorum sententia Monophysitae (sive Miaphysitae) doctrinam duarum naturarum Christi non ex toto refutant et Iesum Christum deum et hominem fuisse credunt, ponunt autem duas naturas Christi confusas esse divina praevalente.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search